Ethics II - De Natura et Origine Mentis - Præfatio

Opera Posthuma
Show All
De Nagelate Schriften
Expand
Elwes
Expand

Transeo jam ad ea explicanda quæ ex Dei sive Entis æterni et infiniti essentia necessario debuerunt sequi. Non quidem omnia; infinita enim infinitis modis ex ipsa debere sequi propositione 16 partis I demonstravimus sed ea solummodo quæ nos ad mentis humanæ ejusque summæ beatitudinis cognitionem quasi manu ducere possunt.